Titelbild

Antoine de Saint-Exupéry

Principulus

Der kleine Prinz auf Lateinisch

Mit Zeichnungen des Autors

Aus dem Französischen übersetzt von Franz Schlosser

Mit der deutschen Übersetzung von Ulrich Bossier

Reclam

019274_Abb00.tif

Cum avium peregrinarum grege e stellula sua eum evolavisse suspicor.

2015 Philipp Reclam jun. GmbH & Co. KG, Stuttgart

Gesamtherstellung: Reclam, Ditzingen.

Made in Germany 2017

RECLAM ist eine eingetragene Marke der Philipp Reclam jun. GmbH & Co. KG, Stuttgart

ISBN 978-3-15-960654-5

ISBN der Buchausgabe 978-3-15-019274-0

www.reclam.de

Inhalt

Principulus

Anhang

Der kleine Prinz

Nachbemerkung

Hinweise zur E-Book-Ausgabe

Leoni Werth

Rogo mihi ignoscatis, pueruli puellaeque, quod hunc librum ad hominem adultum inscripsi. Hoc autem excusatione deprecor: Homo adultus ille mihi omnium gratissimus et amicissimus est. Alteram excusationem habeo: adultus ille homo omnia intellegit, et libros intellegit liberorum causa scriptos. Tertiam excusationem habeo: Homo adultus ille in Francogallia habitat, ubi friget fameque urgetur. Quam ob rem puto eum consolandum esse. Nisi quidem hae omnes excusationes sufficient, hunc libellum puero dedicabo, qui olim fuit homo ille adultus. Omnes enim homines adulti primum pueri fuerunt. (Cuius rei pauci autem memores sunt.) Qua de causa, quae dedicavi, ita corrigo:

Leoni Werth puero

019274_Abb01.tif


Caput primum

Die quodam, cum sex annos natus essem, in libro de silva vetusta, qui liber »Fabulae verae« inscribitur, imaginem mirificam vidi. Boa serpens picta erat, quae beluam hauriebat. Hic imaginem depictam vides.

In libro hoc scriptum erat: »Boae serpentes praedas suas integras devorant nec dentibus lacerant. Quo facto non iam moventur et per sex menses, quibus pastum concoquunt, dormiunt.«

Multum mecum cogitabam de periculis, quae in silva vetustissima imminent, et ego ipse plumbis versicoloribus primam picturam perfeci. Prima pictura mea talis erat:

019274_Abb02.tif

Quod artificium hominibus adultis ostendi et ex iis quaesivi num picturae meae adspectu pertubarentur.

Mihi responderunt: »Curnam terrarum pilleus terrorem iniciat?«

Sed pilleus minime pinxeram. Boam serpentem pinxeram, quae elephantum concoquebat. Interiorem partem boae serpentis igitur pinxeram, ut homines adulti magis intellegere possent. Eis enim semper omnia explicanda sunt. En alteram picturam:

019274_Abb03.tif

Adulti homines mihi hoc consilium dederunt: »Nec externa nec interna serpentium pinge! Potius geographia, historia, mathematica, grammatica tibi curae sit.« Itaque, cum sex annos natus essem, pictoris praeclari cursum vitae sequi desii.

Cum pictura prima et pictura secunda haud prospere evenerint, spem laudem pictoris mihi parandi abieci. Adulti homines per se numquam intellegunt. Pueris puellisque molestum est etiam atque etiam omnia plana facere.

Aliam artem igitur elegi: Didici aëroplana gubernare. Huc et illuc, totum per orbem terrarum volabam geographiam in meam utilitatem vertens. Primo adspectu fines Sinae Arizonaeque dignoscere poteram: quod aëronautae, qui nocte de via aberravit, magnam utilitatem affert.

Sic in vita cum multis hominibus severis et auctoritate praeditis congressus sum. Saepe occasio mihi praebita est ad vivendum et colloquendum cum adultis hominibus. Quod autem opinionem meam de eis haud amelioravit.

Quotienscumque adulto homini obviam fiebam, qui ingenii acumine praeditus mihi videretur, ei primam imaginem pictam, quam semper diligenter servabam, monstrabam. Scire volebam, num revera aciem ingenii haberet. Iterum iterumque autem adulti homines mihi respondebant: »Pilleus est«. Quo auribus percepto ego cum adultis hominibus nec de bois serpentibus nec de silvis vetustis nec de stellis loquebar. Loquebar cum his de rebus, quas facilius intellegerent, ut, exempli gratia: de ludo chartulario (lingua Britannorum Bridge appellato), de pilae malleique ludo, de re politica, de focalibus Croatis. Adulti illi laetabantur, quod virum tam sapientem convenissent.

Caput alterum

Vitam solus igitur vivebam neminem habens quocum sincere colloqui possem usque ad hunc diem sex annos ante, quo die in locis desertis Sahara appellatis aëronavis mea defecit. Pars machinamenti motorii rupta erat. Cum neque machinamentorum motoriorum reparator neque vectores in aëronavi essent, conatus sum, ut solus motorium vitiosum reficerem – quod opus haud facile erat. Vita mea salusque in discrimen vocabantur. Nam aqua potus praebens octo dierum maxime satis erat.

Primo igitur vespero in arena iacens somno oppressus sum duo milia chiliometrorum ab omni colonia remotus. Desertior eram naufrago, qui medio in vasto oceano rate vehebatur. Fingite quantopere obstupefactus sim, cum tempore sublucano mira vocula e somno me excitaret hoc dicens:

»Pinge mihi, amabo te, ovem!«

»Quid!?«

»Pinge ovem …«

Prosilui quasi fulmine tactus essem. Oculos perfricui, diligenter circumspexi. Mirum puerulum conspicatus sum, qui severis oculis me lustrabat. Imago eius, quam hic vides, omnium postea pictarum longe optima est. Sed pictura mea multo minus delectabilis quam puerulus ipse, quod non est mea culpa, sed adultorum hominum, qui me parvulum sex annos natum ab arte pingendi deterruerunt, quamobrem nil aliud nisi serpentium externa atque interna pingere didici.

019274_Abb04.tif

Imago eius, quam hic vides, omnium postea pictarum optime expressa est.

Oculis stupentibus igitur illam speciem adspexi. Memento me duo milia chiliometrorum ab omni regione culta remotum fuisse! Puellus neque itinere deerravisse videbatur neque fatigatione confectus neque fame enectus neque siti neque timore. Qui nullo pacto puer videbatur, qui mediis in desertis versans via deceptus erat duo milia chiliometrorum ab omni regione culta. Denique eum contente allocutus sum:

»At … quidnam terrarum hic agis?«

Et ille voce gravi placidaque iterum, quod iam dixerat:

»Pinge mi, amabo te, ovem …«

Re arcana nimis commotus obloqui non ausus sum. Ut absurdum hoc mihi in vitae periculum vocato videretur, qui milia chiliometrorum abessem ab omni loco culto, tamen de sinu chartulam stilographumque deprompsi. Sed recordatus sum me imprimis geographiam, historiam, mathematicam, grammaticam didicisse puelloque aliquantulum male affectus dixi me artis pingendi peritum non esse. Tum ille:

»Nihil refert. Pinge ovem.«

Cum numquam ovem pinxissem, pinxi unam ex duabus imagunculis, quas solas pingere sciebam: opertae, nimirum, boae formam. Obstupefactus sum, cum parvulum hoc respondentem audivi:

»Non! Nihil sane! Nolo elephantum in boa serpente absconditum. Boa enim valde periculosa, elephantus eximiae magnitudinis est. Domi meae omnia parva sunt. Ovem habere desidero. Pinge mihi ovem.«

Igitur pinxi.

019274_Abb05.tif

Attentissime me contuebatur. Tum ille:

»Non! Ista graviter aegrotat. Pinge aliam.«

Pinxi.

019274_Abb06.tif

Amicus meus leniter subridens mihi ignovit:

»Certe, ut puto, vides … hanc non ovem sed arietem esse! Cornua habet …«

Picturam denuo feci.

019274_Abb07.tif

Quae autem ut priores ab eo recusata est:

»Haec ovis aetate iam exacta. Pinge ovem, quae diu vivat.«

Patientia mea victa (quia tempus maximum erat, ut motorio reficiendo operam darem) hanc imagunculam animo moroso illevi:

»Hoc, cista est. Ovis a te desiderata in ea continetur.«

019274_Abb08.tif

Iudiculus artium vultu sereno subridens me plane obstupefecit:

»Haec prorsum est ut eam volebam! Putasne hanc ovem multo pabulo vesci?«

»Quid ita?«

»Quod domi meae omnia parva …«

»Profecto satis erit. Ovem parvissimam tibi dono dedi.«

At ille oculos in ovem pictam coniciens:

»Non tam parvam«, inquit, »quam … Ecce! Obdormivit …«

Sic principulum novi.

Caput tertium

Multum tempus effluit, priusquam cognoscerem unde veniret. Principulus permulta interrogabat, sed ad interrogata mea non respondebat. E his, quae temere dicebat, paulatim omnia patefiebant. Cum primum vidit aëronavem meam (non pingam aëronavem meam, quod nimium difficile est pictu):

»Quidnam«, inquit, »hoc est rei?«

»Non est res. Volat. Aëronavis est. Est aëronavis mea.«

Plus minusve superbia elatus ei significavi me artis volandi peritum esse. Ille exclamavit:

»Quid? De caelo delapsus es?«

Et ego angustius me habens:

»Sum«, inquam.

»Ah, mirabile auditu! …«

019274_Abb09.tif

Quo dicto bellum cachinnum sustulit, qui valde me irritavit. Nolo, ut ego in calamitatem incisus ludibrio habear. Deinde:

»Tu igitur quoque«, inquit, »de caelo venis! In qua stella vaga natus es?«

Paulatim perspiciebam mysterium exsistentiae eius. Quaerendo persecutus sum:

»Tu igitur de alia stella venis?«

019274_Abb10.tif

Principulus in asteroïde B DCXIIo.

Nihil autem respondit. Leniter renuit aëroplanum meum intuens:

»Tu certe ista machina vehens e valde longinquo loco huc pervenisse non potes …«

In cogitatione diuturna defixus ovem a me pictam e sinu prompsit et diu contemplatus est.

Fingite quantopere haec mentio principuli voce tenui et admodum deminuta de aliis stellis facta exspectationem meam excitaverit. Plura cognoscere conatus sum.

»Unde venis, mi parvule? Ubi est patria tua? Quonam es asportaturus ovem meam?«

Re consulta respondit:

»Peropportune cistam mihi dedisti. Noctu ovem tecto tuetur.«

»Profecto. Si probum te geres, tibi et funem donabo, ut interdiu eam vincire possis. Et palum, ad quem religare eam poteris.«

His verbis principulus obstupesci videbatur.

»Ovemne religem? Inepta dicis!«

»Si eam non relegabis, quopiam fuget viaque decipietur.«

Amicus meus iterum cachinnum edidit.

»At quonam vis, ut fugiat?«

»Nescio. Quolibet. In directum …«

Ad verba ea principulus asseveranter respondit:

»Nil refert, domi meae omnia tam parva!«

Addidit tristitia quadam maeroreque affectus:

»Recta via longissime nemo ire potest …«

Caput quartum

Sic didiceram secundam rem magni ponderis: Didiceram stellam, in qua ortus erat, vix domo maiorem esse!

Quod haud in admirationem me coniecit. Non enim ignorabam praeter magnas stellas, ut Terra, Iovis, Mars, Venus, quibus nomina imposita erant, sescentas alias esse, quarum nonnullae tam parvae sunt, ut telescopio haud discerni possent. Quarum cum caeli siderumque spectator unam reperiat, non nomen, numerum ei dat. Quam nominat exempli gratia »asteroïdem MMMCCLIum«.

Non sine causa credo stellam, unde principulus venerit, asteroïdem B DCXIIum esse. Hic asteroïdes telescopio semel tantum conspectus est, anno MCMIXo, ab astronomo Osmanico.

019274_Abb11.tif

Qui tum inventa sua sumptuose in conventu astronomorum omnium gentium demonstravit. Cui autem nemo fidem habuit propter vestem, qua amictus erat. Ita sunt adulti homines.

019274_Abb12.tif

Quod ad asteroïdem B DCXIIum attinet, certe in oblivionem venisset. Forte fortuna dictator quidam Osmanicus edictum proposuit, ut cives Osmanici metu mortis addito vestes Europaeas sibi induerent. Astronomus ille iterum, anno MCMXXo asteroïdem monstravit vestibus elegantissimis Europaeis amictus. Tunc omnes cum eo consenserunt.

019274_Abb13.tif

Vobis haec singula de asteroïde B DCXIIo enarravi numerumque, quo appellatur, indicavi, ut adultis hominibus obsequar. Adulti homines numeros amant. Quibus de novo amico cum loqueris, numquam ad ipsam rem pertinentia e te quaerunt. Numquam rogant: »Ut vox eius sonat? Quibus ludis ludendis maxime delectatur? Colligitne papiliones?« Haec autem quaerunt: »Quot annos natus est? Quot fratres habet? Quot libras explet? Quantam pecuniam pater eius meret?« Eo tantum modo scire putant, qualis sit. Adultus homo, cui dicis: »Bellam domum vidi lateribus roseis factam, cuius fenestrae geraniis ornatae erant et cuius in tecto columbae sedebant …«, sibi mente hanc fingere minime potest. Tibi dicendum est: »Domum vidi centum milium nummorum Francogallicorum.« Illico exclamabit: »O quam pulcherrimam domum!«

Pariter si dicis: »Constat principulum exstitisse quod blandissimus erat, quod ridebat, quod ovis sibi pingeretur volebat. Si quis ovem habere vult, necesse est eum exstare«, nihil certi respondebunt et te infantilem esse dicent! Si autem eis dicis: »Stella, unde venit, est asteroïdes B DCXIIus«, sibi persuasum habebunt rem ita esse aliasque percontationes omittent. Non est culpa eorum. Quam ob rem opportet pueros adultis hominibus veniam dare.

Sed nos, videlicet, qui scimus quid vita sit, nullo pacto numeros curamus. Ego praetulissem hanc fabulam more fabularum fictarum incipere, hoc praetulissem scribere:

»Erat quondam principulus amico indigens, qui asteroïdem incolebat haud maiorem se ipso …« Omnes, qui intellegant quid vita sit, hoc multo verius habuissent.

Nolo enim librum meum leviter ac perfusorie legi. Adeo mihi narratio recordationum sollicitat. Abhinc sex iam annos amicus meus cum ove sua discessit. Quem hic describere conor, ne oblivione obruatur. Amici oblivisci res dura est, quae maestitia nos afficit. Non omnes amicum habuerunt. Nolo enim fieri ut adulti homines, quibus nil nisi numeri cordi est. Qua de causa diversa pigmenta stilosque emi. Haud facile est mea aetate artem pingendi repetere. Ego vero nil aliud quam formas boarum clausarum ac apertarum depingere conatus sum, et id sex annos natus! Conabor, scilicet, imagines quam simillimas pingere. Sed minime, eheu, certus sum an hoc bene mihi contigat. Forma haec concinit, forma illa prospere non evenit. Et staturam pingere difficultatem mihi affert. Principulum hic maiorem, illic minorem delineo. Quod ad colorem vestis eius attinet, in dubio sum. Itaque experior, quam optime possim. Non pauca singula magni momenti depravo. Quod autem vellem mihi condonetur. Amicus meus mihi numquam quicquam explanavit. Forsitan me sui similem esse putabat. Ego autem, quod maxime dolendum est, oves cista clausas dispicere nequeo. Forsitan haud multum differo ab adultis hominibus. Forsitan consenui.

Caput quintum

Cottidie nova cognovi de asteroïde, de profectione, de itinere. Minutatim paulatimque mecum cogitando deliberationibusque faciendis didici. Sic tertio die comperi quantopere principulus ab adansoniis premeretur.

Quod denuo, nimirum, ovi debeo. Repentino enim principulus me interrogavit, quasi gravi dubitatione excitaretur.

»Vescunturne oves fruticibus?«

»Ita est. Vescuntur.«

»Laetitia afficior.«

Non intellegebam qua de causa tanti esset, ut oves fruticibus vescerentur. Principulus autem perrexit:

»Quod cum ita sit, etiamne adansonias edunt?«

Explicavi principulo adansonias minime frutices sed arbores eximiae magnitudinis templis altiores esse magnumque gregem elephantorum unam solam adansoniam consumere non posse.

Magnus grex elephantorum animo conceptus principulo risum movit.

»Alii super alios ponendi sunt …«, inquit.

019274_Abb14.tif

Sed sapienter addidit:

»Adansoniae priusquam altiores fiunt parvae sunt.«

»Rectissime dicis. Cur autem vis oves tuas parvis adansoniis pascantur?«

Et ille: »Accurate tecum reputa!«, inquit quasi de re probatissima ageretur. Mihi autem mentem meam diu exercere opus fuit, ut ipse perspicerem de quibus ageretur.

Et re et veritate in asteroïde principuli, ut omnibus in sideribus errantibus, inveniebantur herbae utiles et inutiles. Quae cum ita sint, et semina utilium herbarum et inutilium. Semina autem oculis cerni non possunt. Dormiunt sub terra abdita dum uni eorum expergisci placeat. Tum se distendit et pavide tenerum innocentemque surculum ad solem profert. Quod germen si raphani est vel rosae, emittatur utcumque et ubicumque emitti voluerit. Mala autem herba sine mora evellenda est, ut primum cognoveris, qualis sit. Erant in asteroïde principuli et atrocia semina … semina adansoniarum arborum. Quorum humus asteroïdis refertissimus erat. Adansonia ilico removenda est aliter removeri non iam potest totamque stellam occupat radicibus suis eam perfodens. Stella nimis parva adansoniis nimis magnis dirumpitur.

019274_Abb15.tif

»Res in ordine conservando latet«, principulus postea mihi dixit. Mane, postquam corpus curaveris, stella diligenter tibi curanda est. Necesse est te constanter adansonias evellere ubi primum a rosis eas discreveris, cum quibus magnam similitudinem habent dum tenerae sint. Qui labor molestus sed facillimus est.«

Quondam mihi consilium pulchrae picturae faciendae dedit; quae pictura menti puerorum puellarumque meam stellam incolentium hoc inculcaret. »Quibus ullo tempore iter facientibus«, inquit, »hoc usui esse poterit. Nonnumquam qui res agendas procrastinat, damnum non facit. Si quidem de adansoniis agitur, magna clades instat. Stellam novi, quam homo deses incolebat, qui tres surculos neglexerat …«

019274_Abb16.tif

Adansoniae.

Principulo suasore hanc stellam pinxi. Nolo morum praecepta dare. Sed pericula, quae ab adansoniis manant, haud nota sunt. De vita dimicat, qui in asteroïde via decipitur. Quare non possum non monere: »Puelli puellaeque! Cautionem adhibete adansoniis tractandis!« De pictura conficienda multum laboravi, ut meos amicos monerem de periculo, quod eis mihique insciis iam dudum imminebat. Monitus operae pretium erat. Forsitan nunc quaeritis: Quam ob rem aliae picturae in hoc libro contentae minus magnificae sunt quam ea adansonias ostendens? Responsum manifestum est: Conatus sum aeque egregias picturas delineare, sed mihi non contigit. Quotienscumque adansonias pingebam, necessitati parebam.

Caput sextum

019274_Abb17.tif

O principule mi! Eo modo gradatim cognovi quam tristem vitulam agebas. Diu e nihilo nisi ex aspectu solis occidentis voluptatem quandam capiebas. Quod novi quarto die mane, quo mihi dixisti:

»Valde delector pulchritudine solis occasus. Solis occasum eamus spectatum …«

»At nobis exspectandum est …«

»Quid exspectare oportet?«

»Dum sol occidat.«

Primum miratus es, tum te ipse risisti dixistique:

»Puto me etiamnunc domi meae esse!«

Profecto. Cum, quod nemini ignotum, in America tempus meridianum est, in Gallia sol occidit. Si puncto temporis in Galliam ire posses, solis occasum ad tempus spectare posses. Molestum est, quod Gallia nimis procul distat. In tuo asteroïde vicissim satis erat sellam paucos passus loco suo movere crepusculumque quotiens tibi liberet videre …